Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 7: Versus 1

An ignoratis.Hactenus de vi gratiae: nunc, quod lex ultra non est tenenda, et agit de fine legis, et priori ejus inutilitate: non ergo mirentur Romani quia Apostolus dicit:Non estis sub lege, sed sub gratia:supra dicebatur non justificare, hic debere cessare; quia data usque ad Christum. Ordo: An ignoratis hoc scilicet: quia lex naturalis in homine dominatur quanto tempore vivit, quod non debetis ignorare; quia legem scitis, et ego loquor scientibus legem? in qua quod dico manifestatur, si spiritualiter intelligatur, vel lex Moysi dominatur in homine, ut ei obediat; quia et vos scitis legem Moysi,scientibus enim,etc. Et sic dupliciter potest legi littera, vel de lege naturali, vel de lege Mosaica.Vivit.Mortua enim dicitur lex, cum cessat ejus auctoritas.
(* Traductions européennes)